monumenta.ch > Plinius > sectio 198

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 197
{LXXXIV} Est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur.